9 Cic. Cael. 20–22
20 ↷ Sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitisdebebitis propulsare ς . Non enim ab isdem accusatur M. Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministranturadministrantur ς . 21Neque ego idego id ς: id ego Pπδ : eo id Schütz dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esseesse hoc ς debet. Funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. Sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo vobis quoquevobis quoque ς, Garatoni: vobis quoque vos Pπδ : vos quoque ed. R causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. Iamconsulendi. Iam scripsi: consulendum ς: consulendi (-i add. m. 2) … P: consulendi πδ quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum videtisvidistis ς . Ex hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri? 22Hoc ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudices, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium civium providisse videamini. Equidem vos abducam a testibus neque huius iudici veritatem quae mutari nullo modo potest in voluntate testium conlocari sinam quae facillime fingifingi gψ1 : effingi Pehbψ2 , nullo negotio flecti ac detorqueri potest. Argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit.