6 Cic. Cael. 13–14

13Quis clarioribus viris quodam tempore quodam tempore] quondam ς (contra Frontonem, ad Anton. ii. 6) iucundior, quis turpioribusturpioribus viris ς coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? Illa vero, iudices, in illo homine admirabiliaadmirabilia ς: mirabilia Pπδ fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporiscorporibus ς esset et ςb2ψ2 : esset (ante ras. P) cett. , scelere etiam, si opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac ac] et ς flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciteraudaciter ςBeg: audacter Ph , cum libidinosis luxuriose vivere. 14Hac ille tam varia multiplicique natura cum omnis omnibus exex omnibus ς terris homines improbos audacisque conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie quadam virtutis adsimulataequadam rei p. adsimulatam ς tenebat. Neque neque] ne ς umquam ex illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatisfacultatis Madvig et patientiae radicibus niteretur. Qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. Est enim commune cum multis et cum quibusdamquibusdam ς: quibusdam etiam Pπδ (cf. Zielinski p. 77) bonis. Me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. Cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istiusipsius ς amicitiae crimen reformidet.