4 Cic. Cael. 9–10
9Verum ad istam omnemomnem om. ς orationem brevis est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli dare potuit istipotuit isti ς, Naugerius: potuisti Pe: potuit cett. suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. Qui ut huic togam virilemtogam virilem ς: virilem togam Pπδ dedit – nihil dicam hoc loco de me; tantum sit quantum vos existimatisexistimetis Ernesti ; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum – nemo hunc M. Caelium in illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M. Crassi castissima domo cum artibus honestissimis erudiretur. 10Nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. Hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. Ad quem si accessit aut si a si a] si ς me discessit umquam – quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt – tumtum ς, Angelius: tamen Pπδ existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. At enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius etiametiam ς: om. Pπδ amicis. Quis negatneget ς ? Sed ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autemautem ςB: om. Pπδ libidinelibidini ς, Ascens. 3 in mg. infestum est, id hoc loco defendo. Fuit adsiduus mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. Secutus est tum annustum annus ς: annus Pπδ : annus cum Garatoni , causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. Mecum erat hic; illi ne advocatus quidem venit umquam. Deinceps fuit annus quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. Numquam ad illum accessit, a me numquam recessit.