30 Cic. Cael. 71–73

71Atque hoc etiam loco M.M. om. ς CamurtiCamurii Garatoni et C.C. Orelli: om. Pπδ Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamnestultitiam stultitiamne ς, Naugerius: stultitiamne Pπδ dicam an impudentiam singularem? Audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere istorum hominum mentionem? audetisaudetis ς: audetisne Pπδ excitare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem sed repressam vetustate? Quo enim illi crimine peccatoque perierunt? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario sunt stuprosunt stupro σπδ: sunt stupro sunt P: stupro sunt Halm persecuti. Ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aerariaaeraria ς, Garatoni: afraria Pπδ fabula referreturreferretur ς: reficeretur Pπδ : refricaretur ed. R , idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio tameneo maleficio tamen Aσδ : et maleficio Pπ erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendieximendi A: emittendi Pπ viderentur. 72M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur? cui neque proprium quaestionis crimencrimen quaestionis Aς obicitur nec vero aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cumcum Aς : et cum P2π (cum … coniunctum om. P1) vestra severitate coniunctum. Cuius prima aetas disciplinae deditadisciplinae dedita (deb. ς) Aς : dedita disciplinis (ad disc. P1) Pπδ fuit eisque artibus quibus instruimurinstruimur Aσδ : instituimur Pπ ad hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem. Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum imitari industriam continentiamque maxime vellet, eisquorum … vellet, iis (his) ς bψ2: quorum … velit is cett.: quorum eum … velitis Madvig studiis aequaliumstudiis aequalium Aς : aequalium studiis Pπδ ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis videretur. 73Cum autem paulum iam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio pro consule contubernalis, castissimo hominihomini AςB: viro cett. atque omnis offici diligentissimo; in qua provincia cum res eranterat Aς et possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. Decessitdecessit Aς : discessit Pπδ illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. Voluit vetere instituto etet ς: om. cott. eorum adulescentium exemplo qui post in civitate summi viri et viri et] viri et clarissimi viri et ς clarissimi cives exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua inlustri accusatione cognosci.