3 Cic. Cael. 6–8

6ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavitdemanavit ςB: dimanavit Pπδ (ἅπαξ λεγ.) ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum.

Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista maledicta pervolgata in in] per ς omnis quorum in adulescentia forma et speciesfuit forma et species ς fuit liberalis. Sed aliud est male dicere, aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominemhominem ςB: hominem ut Pπδ : nomine ut Manutius notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactaturiaciatur Muretus , convicium, si facetius, urbanitas nominatur. 7Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animum advertereanimum advertere ς (cf. Clu. § 1): animadvertere Pπδ poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquisaliquis σπδ: aliqui P ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam leniuslenius agam ςB , quod et pudor tuustuus om. ςB moderatur orationi meae et meummeum om. ςB erga te parentemque tuum beneficium tueri debeodebet ς . Illud tamen te esse admonitum volo, 8primum utut ς, Lambinus: om. Pπδ qualis es talem te omnes essete omnes esse (se) ς: te Pπδ : te esse omnes Klotz existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. Quis est enim cui via ista non pateat, quis estquis est ς: om. Pπδ qui huic aetati atque istihuic aetati atque isti (huic Agroetius) dignitati ς, Agroetius (K. vii. 118): isti aetati Pbh: isti aetati atque etiam isti dignitati cett. dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sinenon sine ullo ς argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti.