29 Cic. Cael. 68–70

68At sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. Tandem aliquid invenimus quod ista mulier de de] e ς suorum propinquorum, fortissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse dicatur. Sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublatasublata Tςb2ψ2, Manutius: sublevata cett. aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium persolutum.At propinquisinquitinquit T: om. Pπδ placuit.“ Cur non placeret, cum rem tuterem tute σψ, ed. R: tu (tu || P) rem te cett. ad eos non ab aliis tibi adlatam sed a te ipsa compertam deferre diceres? 69Hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit sit] est Halm fabula consecuta? Nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. Audita audita] et pervulgata add. bhψ2 et percelebrata sermonibus res est. Percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. Quod etiam si est factum, certe a Caelio quidemquidem σψ1: om. cett. non est factumfactum ς b2ψ1: om. cett. quid enim attinebat?est enim ab aliquo adulescente fortasseadulescente fortasse ς, Francken: fortasse adulescente Pπδ non tam insulso quam inverecundoinverecundo ς: non verecundo P πδ . Sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur. 70Dicta est a me causa, iudicesiudices, causa ς , et perorata. Iam intellegitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa vobis. De vi quaeritis. Quae lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q. Catulus armata dissensione civium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis exstinxit, hac nunchac nunc Halm: hac enim P πδ: hacine Müller lege Caeli adulescentia non ad rei publicae poenas sed ad mulieris libidineslibidinosae ς: libidines et (-es et P2 in ras.) Pπδ et delicias deposcitur.