24 Cic. Cael. 58–60
58 ↷ Ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? Habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam remad eam rem ς, Madvig: ad eadem rem P1: ad rem cett. ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum. 59Pro di immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem reservatis? Vidi enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Q. Metellus abstraheretur e sinue sinu ed. R: sinu ς: e sinu e P πδ gremioque patriae, cumque ille vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universae civitati. Quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet procella mihimihi ς B, Orelli: ibi Peg: urbi h δ , quanta tempestas civitati et cum parietem saepe feriens eum qui cum Q. Catulo fuerat ei communis crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non tam se morimori P: emori πδ quam spoliari suo praesidio cum patriam tum etiam me doleret. 60Quem quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset, quonam modo illeille om. ς furenti fratri suo fratri suo] patrueli add. P πδ: del. Orelli consularis restitisset qui consulconsul Manutius: consulem P πδ incipientem furere atque tonantemtonantem scripsi (cf. Mur. 81): conantem P πδ sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? Ex hac igitur domo progressa ista ista] illa ς mulier de veneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam domum metuet ne quam vocem eiciateiciat Muretus: eieciat ς: eliciat (-eat P1) P πδ (cf. Tusc. ii. 56), non parietes conscios, non noctem illamillam ς b ψ2: aliam cett. funestam ac luctuosam perhorrescet? Sed revertorrevertor ς: revertar P πδ ad crimen; etenimetenim ς, Gruter: sed (set P) enim P πδ haec facta illius clarissimi ac fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore impedivit.