22 Cic. Cael. 53–55
53 ↷ Quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? Possum dicere mores M. Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendamcredendam bg2: credendum (-u- in ras. P) P πψ . Possum etiam aliaalia ς: illa P πψ et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fueritfuerit ei ς aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem? Possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietur. 54Sed haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborataelaborata ς, Ant. Augustinus: laborata P πψ proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. Habeo enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, L. LucceiumL. om. ς , sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque inin famam atque in (in om. δ) σδ: infamat atque P π fortunas suas neque nonnon om. ς audisset inlatum a M. CaelioM. ς P2g: om. P1eh neque neglexisset neque tulisset. An ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibusillis artibus T ς, Lambinus: artibus P πδ atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus inin T ς h: per g2: om. cett. alienum hominem intentumintentum T: inlatum P πδ severe acciperet, id omisisset curare in hospitemhospitem T: hospite P πδ ? quod per ignotos actum si comperissetsi comperisset T ς: cumpetisset Pg1e: comperisset g2δ: cum comperisset h doleret, id a suis servisservis T ς: om. P πδ temptatum esse neglegeret? quod in agris locisvelocisque T publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suaedomi suae T ς: suae domi P πδ coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteretpraetermitteret T ς b1e: prae||mitteret Pg1 (per- g2): postmitteret b2h ψ , id homo eruditus inin T ς h δ: om. Peg insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret? 55Sed cur diutius vos, iudices, teneo? Ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atquepercipite atque om. T omnia diligenter testimoni verba cognoscite. Recita. L. Luccei testimoniumL. Luccei test. T: test. Luccei P πδ . Quid exspectatis amplius? an aliquamaliam Ernesti vocem putatis ipsam proPro (-ro m. 2 in ras.) se P: posse pro se h se causam et veritatem posse posse] possem. mittere? Haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una una] viva Pluygers vox veritatis. In crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. Domus autem illa quae temptata esseesse T: om. P πδ scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatisdignitatis T ς: om. P πδ , offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur.