21 Cic. Cael. 51–53
51Sed quoniam emersisse iam e vadise vadis ς, ed. R: evades P1: evadens P2π: e vado b2ψ2 et scopulos praetervecta videtur esseesse ς B: om. P πδ oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L.L. P2πδ: om. ς P1 Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandisinsidiandis ς B: insidiantes (-is gh) P πδ vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae! 52Quo quidem in crimine primum illud requirorequiro ς: requiram P πδ , dixeritne Clodiae quam obob σδ: ad P2π sumeret ς: tum sumeret δ: tum iret P2π rem aurum sumeret, an non dixerit. Si nonquam ob … si non om. P1 in 1 1/2 vers. lac. dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se conscientiae scelere devinxit. Tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune Venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorumceterorum σψ1, Gulielmius, Madvig: ceterum cett. , cum scires quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L. LucceiL. Luccei bg2: L. Lucullum P πψ , sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternamsempiternam Pantagathus: sempiterni P πδ ? Huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit. 53Vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat erat] fuit ς Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. Ita si verum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est aususausus ς h ψ: rursus cett. dicere, non dedisti.