19 Cic. Cael. 44–47
44At vero in M. Caelio – dicam enim iam iam] hoc ς confidentius de studiis eius honestis, quoniamquoniam ς, Muretus: quondam P πδ audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri – nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum lustrorum] stuprorum ς libido. Quod quidem vitium ventris et gurgitisgutturis ed. R non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. Amores autem et deliciaedeliciae ς: hae deliciae P πδ quae vocantur, quae firmiorefirmo ingenio ς animo praeditis diutius molestae non solent esse – mature enim et celeriter deflorescunt – numquam hunc occupatum impeditumveimpeditumve scripsi: ne impeditum que ς: impeditumque P πδ tenuerunt. 45Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret – defendendi haec causa, non gloriandi loquorloquor ς, Naugerius: eloquor P πδ – genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentiaquae vestrae si prudentiae ς: fort. quae vestra est prudentia est, perspexistis. Atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. Atquiatqui ς, Lambinus: atque P πδ scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo disputo] disputavi ς: disputato P1 non facile in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, nonmodo facimus non ς, suppl. Madvig: om. P πδ modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere. 46An vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore versentur? Obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene estest paene ς familiarium deserendus. Qua re in hoc genere labor offendit homineslabor offendit homines ς, Madvig: labore fiendi homines P: labor confitendi homines eg: homines a labore studioque discendi bh ψ2 a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis. 47An hichic om. ς (contra Arusian. K. vii. 465), si sese isti vitae dedidissetdedidisset Arusian. (s. v. dedo): dedisset mei , consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, hac inhac in ς: in hac P πδ acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret periculum capitis, ipsecapitis, ipse Ph: capitis, ipso ed. R: capitis ipse, Halm inspectante populo Romano tot iamtot iam ς, Lambinus: tot t || P: tot πδ mensis aut de salute aut de gloria dimicaret?