18 Cic. Cael. 42–43
42 ↷ Ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis et virg.] ac virg. ς relinquatur. Detur aliqui ludusaliqui ludus T: aliquid P πδ aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus voluptatibus] cupiditatibus ς denegentur; non semper superetsuperent ς vera illa et et] ac ς derecta ς P: directa πδ derecta ratiovia et ratio ς ; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. Parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiamfamiliam ς: famam cett. , ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. Postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse etet ς: om. P πδ experiendo contempsisse videatur. 43Ac multi quidemquidem ς: om. P πδ et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent deferv.] deferuu- P1: deseru- ς , eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libetlibet ς, Madvig: liquet P: necesse est πδ nominare; vosmet vobiscum recordamini. Nolo enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. Quod si facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusaprofluxa ς luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtectaobiecta ς adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.