14 Cic. Cael. 33–34
33Sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter et urbane. Sisi Ernesti: sin BP πδ: si enim Bährens illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula hac barbula] ex barbula illa ς B qua ista delectatur sed illased illa ς B: sed ex illa cett. horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et quiet qui ς: et P πδ pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. Exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. Qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: „Mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? Cur aut tam familiarisfamiliaris Severian. (Rhet. M. 360): famil. huius ς B: famil. huic P πδ fuisti ut aurum commodaresaccommodares ς B , aut tam inimica ut venenum timeres? Non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavumnon proavum ς B: proavum cett. , non abavum, non atavumnon abavum, non atavum scripsi (cf. Nipperdey, Leges Ann. p. 42): non atavum non ς B: atavum cett. audieras consules fuisse; 34non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria, dignitate superabat? Cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, viri tui familiaris? Nihil eorum eorum] horum b1, Ernesti . Quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? Nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, nene et quidem om. B progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt|| moverunt (mov- m. 2 in ras.) P: fort. commoverunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares?“