29 Cic. Caecin. 82–85
82Quoniam satis recusavi, venio iam quo vocas. Quaero abs te simne deiectus, non de Fulciniano fundo; neque enim praetor, „si ex eo fundo essem deiectus,“ ita me restitui iussit, sed „eo unde deiectus essem.“ Sum ex proximo vicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fundum, sum de via, sum certe alicunde, sive de privato sive de publico; eo restitui sum iussus. Restituisse te dixti; nego me ex decreto praetoris restitutum esse. Quid ad haec dicimus? Aut tuo, quem ad modum dicitur, gladio aut nostro defensio tua conficiatur necesse est. 83Si ad interdicti sententiam confugis et, de quo fundo actum sit tum cum Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis neque aequitatem rei verbi laqueo capi putas oportere, in meis castris praesidiisque versaris; mea, mea est ista defensio, ego hoc vociferor, ego omnis homines deosque testor, cum maiores vim armatam nulla iuris defensione texerint, non vestigium eius qui deiectus sit, sed factum illius qui deiecerit, in iudicium venire; deiectum esse qui fugatus sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. Sin hunc locum fugis et reformidas et me ex hoc, 84ut ita dicam, campo aequitatis ad istas verborum angustias et ad omnis litterarum angulos revocas, in eis ipsis intercludere insidiis quas mihi conaris opponere. „Non deieci, sed reieci.“ Peracutum hoc tibi videtur, hic est mucro defensionis tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est. Ego enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus quo prohibitus sum accedere, at ex eo sum deiectus quo accessi, unde fugi. Si praetor non distinxit locum quo me restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto restitutus. 85Velim, recuperatores, hoc totum si vobis versutius quam mea consuetudo defendendi fert videbitur, sic existimetis; primum alium, non me excogitasse, deinde huius rationis non modo non inventorem, sed ne probatorem quidem esse me, idque me non ad meam defensionem attulisse, sed illorum defensioni rettulisse; me posse pro meo iure dicere neque in hac re quam ego protuli quaeri oportere quibus verbis praetor interdixerit, sed de quo loco sit actum cum interdixit, neque in vi armatorum spectari oportere in quo loco sit facta vis, verum sitne facta; te vero nullo modo posse defendere in qua re tu velis verba spectari oportere, in qua re nolis non oportere.