16 Cic. Caecin. 45–47
45At vero hoc quidem iam vetus est et maiorum exemplo multis in rebus usitatum, cum ad vim faciendam veniretur, si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim testificati discederent, cum optime sponsionem facere possent, ni adversus edictum praetoris vis facta esset. Itane vero? scire esse armatos satis est ut vim factam probes; in manus eorum incidere non est satis? aspectus armatorum ad vim probandam valebit; incursus et impetus non valebit? qui abierit, facilius sibi vim factam probabit quam qui effugerit? 46At ego hoc dico, si, ut primum in castello Caecinae dixit Aebutius se homines coegisse et armasse neque eum, si illo accessisset, abiturum, statim Caecina discessisset, dubitare vos non debuisse quin Caecinae facta vis esset; si vero simul ac procul conspexit armatos recessisset eo minus dubitaretis. Omnis enim vis est quae periculo aut decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. Quod si aliter statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit, ei vim non esse factam, ne hoc omnibus in possessionum controversiis praescribatis, ut confligendum sibi et armis decertandum putent, ne, quem ad modum in bello poena ignavis ab imperatoribus constituitur, sic in iudiciis deterior causa sit eorum qui fugerint quam qui ad extremum usque contenderint. 47Cum de iure et legitimis hominum controversiis loquimur et in his rebus vim nominamus, pertenuis vis intellegi debet. Vidi armatos quamvis paucos; magna vis est. Decessi unius hominis telo proterritus; deiectus detrususque sum. Hoc si ita statuetis, non modo non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis causa velit, sed ne illud quidem cur repugnare. Sin autem vim sine caede, sine volneratione, sine sanguine nullam intellegetis, statuetis homines possessionis cupidiores quam vitae esse oportere.