8 Cic. Arch. 17–19
17 ↷ Quis nostrum tam animo agrestiquis animo tam agresti et Schol. ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commovereturmorte non moveretur Schol. ? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos nos] hos Ernesti animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemusnegligimus aςgp ? 18Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices, – utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis – quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eisiis χk, ed. V: his cett. ipsis rebus quae tum agerenturagebantur b2 dicere ex tempore, quotiensquotiens ego G revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! Quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniretperveniret GEe: pervenirent cett. . Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? Atqueatque GEe: atqui cett. sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia exex Müller: et codd. doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflariinflammari b2: afflari ed. V . Qua re suo iure noster ille Ennius „sanctos“ appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendaticommodati Gulielmius nobis esse videanturvidentur Ee . 19Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atqueatque Quintil. (quinque locis): et codd. solitudines vocivoci Quintil.: voce codd. respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum Chii suum] Chii sibi P. Thomas vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius eius] ei Lambinus in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.