68ad Mallium Catull. 68

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo

conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,

naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis

sublevem et a mortis limine restituam,

5quem neque sancta Venus molli requiescere somno

desertum in lecto caelibe perpetitur,

nec veterum dulci scriptorum carmine musae

oblectant, cum mens anxia pervigilat,

id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum

10muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.

Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,

neu me odisse putes hospitis officium,

accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,

ne amplius a misero dona beata petas.

15Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,

iucundum cum aetas florida ver ageret,

multa satis lusi; non est dea nescia nostri

quae dulcem curis miscet amaritiem:

sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors

20abstulit. o misero frater adempte mihi,

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in vita dulcis alebat amor.

25Cuius ego interitu tota de mente fugavi

haec studia atque omnes delicias animi.

Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo

esse quod hic quisquis de meliore nota

frigida deserto tepefactet membra cubili,

30id, Manli, non est turpe, magis miserum est.

Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

Nam quod scriptorum non magna est copia apud me,

hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,

35illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;

huc una ex multis capsula me sequitur.

Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna

id facere aut animo non satis ingenuo

quod tibi non utriusque petenti copia parta est:

40ultro ego deferrem, copia si qua foret.

Non possum reticere, deae, qua me Allius in re

iuverit aut quantis iuverit officiis,

ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas

illius hoc caeca nocte tegat studium:

45sed dicam vobis, vos porro dicite multis

milibus et facite haec charta loquatur anus

notescatque magis mortuus atque magis,

nec tenuem texens sublimis aranea telam

50in deserto Alli nomine opus faciat.

Nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam

scitis, et in quo me corruerit genere,

cum tantum arderem quantum Trinacria rupes

lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,

55maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu

cessarent tristique imbre madere genae,

qualis in aerii perlucens vertice montis

rivus muscoso prosilit e lapide,

qui, cum de prona praeceps est valle volutus,

60per medium densi transit iter populi,

dulce viatori lasso in sudore levamen

cum gravis exustos aestus hiulcat agros.

Hic, velut in nigro iactatis turbine nautis

lenius adspirans aura secunda venit

65iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,

tale fuit nobis Allius auxilium.

Is clausum lato patefecit limite campum,

isque domum nobis isque dedit dominae,

ad quam communes exerceremus amores.

70Quo mea se molli candida diva pede

intulit et trito fulgentem in limine plantam

innixa arguta constituit solea,

coniugis ut quondam flagrans advenit amore

Protesilaeam Laodamia domum

75inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro

hostia caelestis pacificasset eros.

Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,

quod temere invitis suscipiatur eris.

Quam ieiuna pium desideret ara cruorem

80docta est amisso Laodamia viro,

coniugis ante coacta novi dimittere collum

quam veniens una atque altera rursus hiems

noctibus in longis avidum saturasset amorem,

posset ut abrupto vivere coniugio:

85quod scibant Parcae non longo tempore abesse,

si miles muros isset ad Iliacos:

nam tum Helenae raptu primores Argivorum

coeperat ad sese Troia ciere viros,

Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,

90Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:

quaene etiam nostro letum miserabile fratri

attulit. Hei misero frater adempte mihi,

hei misero fratri iucundum lumen ademptum,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

95omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in vita dulcis alebat amor.

Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra

nec prope cognatos compositum cineres,

sed Troia obscena, Troia infelice sepultum

100detinet extremo terra aliena solo.

Ad quam tum properans fertur simul undique pubes

Graeca penetralis deseruisse focos,

ne Paris abducta gavisus libera moecha

otia pacato degeret in thalamo.

105Quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,

ereptum est vita dulcius atque anima

coniugium: tanto te absorbens vertice amoris

aestus in abruptum detulerat barathrum,

quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum

110siccare emulsa pingue palude solum,

quod quondam caesis montis fodisse medullis

audit falsiparens Amphitryoniades,

tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta

perculit imperio deterioris eri,

115pluribus ut caeli tereretur ianua divis,

Hebe nec longa virginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,

qui tunc indomitam ferre iugum docuit.

Nam nec tam carum confecto aetate parenti

120una caput seri nata nepotis alit,

qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis

nomen testatas intulit in tabulas,

impia derisi gentilis gaudia tollens

suscitat a cano vulturium capiti:

125nec tantum niveo gavisa est ulla columbo

compar, quae multo dicitur improbius

oscula mordenti semper decerpere rostro

quam quae praecipue multivola est mulier:

sed tu horum magnos vicisti sola furores,

130ut semel es flavo conciliata viro.

Aut nihil aut paulo cui tum concedere digna

lux mea se nostrum contulit in gremium,

quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido

fulgebat crocina candidus in tunica.

135Quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,

rara verecundae furta feremus erae,

ne nimium simus stultorum more molesti:

saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,

coniugis in culpa flagrantem concoquit iram

140noscens omnivoli plurima furta Iovis.

Atqui nec divis homines componier aequum est

ingratum tremuli tolle parentis onus.

Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna

fragrantem Assyrio venit odore domum,

145sed furtiva dedit mira munuscula nocte

ipsius ex ipso dempta viri gremio.

Quare illud satis est, si nobis is datur unis

quem lapide illa diem candidiore notat.

Hoc tibi quod potui confectum carmine munus

150pro multis, Alli, redditur officiis,

ne vestrum scabra tangat robigine nomen

haec atque illa dies atque alia atque alia.

Huc addent divi quam plurima, quae Themis olim

antiquis solita est munera ferre piis:

155sitis felices et tu simul et tua vita

et domus, in qua nos lusimus et domina,

et qui principio nobisterram dedit aufert,

a quo sunt primo omnia nata bona,

et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,

160lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.