66 Catull. 66
Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
qui stellarum ortus comperit atque obitus,
flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
ut cedant certis sidera temporibus,
5ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
dulcis amor gyro devocet aerio,
idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
e Bereniceo vertice caesariem
fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
10levia protendens bracchia pollicita est,
qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
vastatum finis iuerat Assyrios,
dulcia nocturnae portans vestigia rixae
quam de virgineis gesserat exuviis.
15Estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
frustrantur falsis gaudia lacrimulis
ubertim thalami quas intra limina fundunt?
Non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
Id mea me multis docuit regina querelis
20invisente novo proelia torva viro.
At tu non orbum luxti deserta cubile,
sed fratris cari flebile discidium?
Quam penitus maestas exedit cura medullas!
Ut tibi tunc toto pectore sollicitae
25sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
cognoram a parva virgine magnanimam.
Anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
coniugium, quod non fortior ausit alis?
Sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
30Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
Quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
non longe a caro corpore abesse volunt?
Atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
non sine taurino sanguine pollicita es,
35si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
Quis ego pro factis caelesti reddita coetu
pristina vota novo munere dissolvo.
Invita, o regina, tuo de vertice cessi,
40invita: adiuro teque tuumque caput:
digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
sed qui se ferro postulet esse parem?
Ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
progenies Thiae clara supervehitur,
45cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
per medium classi barbara navit Athon.
Quid facient crines, cum ferro talia cedant?
Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
et qui principio sub terra quaerere venas
50institit ac ferri fingere duritiem!
Abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
unigena impellens nutantibus aera pennis
obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
55isque per aetherias me tollens avolat umbras
et Veneris casto conlocat in gremio.
Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
Graia Canopiis incola litoribus,
†hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
60ex Ariadneis aurea temporibus
fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
devotae flavi verticis exuviae,
uvidulam a fletu cedentem ad templa deum me
sidus in antiquis diva novum posuit:
65Virginis et saevi contingens namque Leonis
lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
qui vix sero alto mergitur Oceano.
Sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
70lux autem canae Tethyi restituit,
(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
namque ego non ullo vera timore tegam,
nec si me infestis discerpent sidera dictis,
condita quin veri pectoris evoluam)
75non his tam laetor rebus quam me afore semper
afore me a dominae vertice discrucior,
quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
unguentis, una milia multa bibi.
Nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
80non prius unanimis corpora coniugibus
tradite nudantes reiecta veste papillas,
quam iucunda mihi munera libet onyx,
vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
Sed quae se impuro dedit adulterio,
85illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
namque ego ab indignis praemia nulla peto.
Sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
semper amor sedes incolat adsiduus.
Tu vero, regina, tuens cum sidera divam
90placabis festis luminibus Venerem,
unguinis expertem non siris esse tuam me,
sed potius largis adfice muneribus.
Sidera cur retinent? utinam coma regia fiam
proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.