157 Cato agr. 157

1De brassica Pythagorea, quid in ea boni sit salubritatisque. Principium te cognoscere oportet, quae genera brassicae sint et cuius modi naturam habeant. Omnia ad salutem temperat conmutatque sese semper cum calore, arida simul et umida et dulcis et amara et acris. Sed quae vocantur septem bona in conmixtura, natura omnia haec habet brassica. Nunc uti cognoscas naturam earum, prima est levis quae nominatur; ea est grandis, latis foliis, caule magno, validam habet naturam et vim magnam habet. 2Altera est crispa, apiacon vocatur; haec est natura et aspectu bona, ad curationem validior est quam quae supra scripta est. Et item est tertia, quae lenis vocatur, minutis caulibus, tenera, et acerrima omnium est istarum, tenui suco vehementissima. Et primum scito, de omnibus brassicis nulla est illius modi medicamento. 3Ad omnia vulnera tumores eam contritam inponito. Haec omnia ulcera purgabit sanaque faciet sine dolore. Eadem tumida concoquit, eadem erumpit, eadem vulnera putida canceresque purgabit sanosque faciet, quod aliud medicamentum facere non potest. Verum prius quam id inponas, aqua calida multa lavato; postea bis in die contritam inponito; ea omnem putorem adimet. Cancer ater, is olet et saniem spurcam mittit; albus purulentus est, sed fistulosus et subtus suppurat sub carne. 4In ea vulnera huiusce modi teras brassicam, sanum faciet; optima est ad huiusce modi vulnus. Et luxatum siquid est, bis die aqua calida foveto, brassicam tritam opponito, cito sanum faciet; bis die id opponito, dolores auferet. Et siquid contusum est, erumpet; brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et siquid in mammis ulceris natum et carcinoma, brassicam tritam opponito, sanum faciet. 5Et si ulcus acrimoniam eius ferre non poterit, farinam hordeaceam misceto, ita opponito. Huiusce modi ulcera omnia haec sana faciet, quod aliud medicamentum facere non potest neque purgare. Et puero et puellae si ulcus erit huiusce modi, farinam hordeaceam addito. Et si voles eam consectam lautam siccam sale aceto sparsam esse, salubrius nihil est. 6Quo libentius edis, aceto mulso spargito; lautam siccam et rutam coriandrum sectam sale sparsam paulo libentius edes. Id bene faciet et mali nihil sinet in corpore consistere et alvum bonam faciet. Siquid antea mali intus erit, omnia sana faciet, et de capite et de oculis omnia deducet et sanum faciet. Hanc mane esse oportet ieiunum. 7Et si bilis atra est et si lienes turgent et si cor dolet et si iecur aut pulmones aut praecordia, uno verbo omnia sana faciet intro quae dolitabunt. Eodem silpium inradito, bonum est. Nam venae omnes ubi sufflatae sunt ex cibo, non possunt perspirare in toto corpore; inde aliqui morbus nascitur. Ubi ex multo cibo alvus non it, pro portione brassica si uteris, id ut te moneo, nihil istorum usu veniet morbis. Verum morbum articularium nulla res tam purgat, quam brassica cruda, si edes concisam et rutam et coriandrum concisam siccam et sirpicium inrasum et brassicam ex aceto oxymeli et sale sparsam.8Haec si uteris, omnis articulos poteris experiri. Nullus sumptus est, et si sumptus esset, tamen valetudinis causa experires. Hanc oportet mane ieiunum esse. Insomnis vel siquis est seniosus, hac eadem curatione sanum facies. Verum assam brassicam et unctam caldam, salis paulum dato homini ieiuno. Quam plurimum ederit, tam citissime sanus fiet ex eo morbo. 9Tormina quibus molesta erunt, sic facito. Brassicam macerato bene, postea in aulam coicito, defervefacito bene. Ubi cocta erit bene, aquam defundito. Eo addito oleum bene et salis paululum et cuminum et pollinem polentae. Postea ferve bene facito. Ubi ferverit, in catinum indito. Dato edit, si poterit, sine pane; si non, dato panem purum ibidem madefaciat. Et si febrim non habebit, dato vinum atrum bibat; cito sanus fiet. 10Et hoc siquando usus venerit, qui debilis erit, haec res sanum facere potest: brassicam edit ita uti S. S. E. Et hoc amplius lotium conservato eius qui brassicam essitarit, id calfacito, eo hominem demittito, cito sanum facies hac cura; expertum hoc est. Item pueros pusillos si laves eo lotio, numquam debiles fient. Et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio inunguito, plus videbunt. Si caput aut cervices dolent, eo lotio caldo lavito, desinent dolere. 11Et si mulier eo lotio locos fovebit, numquam miseri fient, et fovere sic oportet: ubi in scutra fervefeceris, sub sellam supponito pertusam. Eo mulier adsidat, operito, circum vestimenta eam dato.

12Brassica erratica maximam vim habet. Eam arfacere et conterere oportet bene minutam. Siquem purgare voles, pridie ne cenet, mane ieiuno dato brassicam tritam, aquae cyatos IIII. Nulla res tam bene purgabit, neque elleborum neque scamonium, et sine periculo, et scito salubrem esse corpori. 13Quos diffidas sanos facere, facies. Qui hac purgatione purgatus erit, sic eum curato. Sorbitione liquida hoc per dies septem dato. Ubi esse volet, carnem assam dato. Si esse non volet, dato brassicam coctam et panem, et bibat vinum lene dilutum, lavet raro, utatur unctione. Qui sic purgatus erit, diutina valetudine utetur, neque ullus morbus veniet nisi sua culpa. Et siquis ulcus taetrum vel recens habebit, hanc brassicam erraticam aqua spargito, opponito; sanum facies. 14Et si fistula erit, turundam intro trudito. Si turundam non recipiet, diluito, indito in vesicam, eo calamum alligato, ita premito, in fistulam introeat; ea res sanum faciet cito. Et ad omnia ulcera vetera et nova contritam cum melle opponito, sanum faciet. 15Et si polypus in naso intro erit, brassicam erraticam aridam tritam in manum conicito et ad nasum admoveto, ita subducito susum animam quam plurimum poteris; in triduo polypus excidet. Et ubi exciderit, tamen aliquot dies idem facito, ut radices polypi persanas facias. 16Auribus si parum audies, terito cum vino brassicam, sucum exprimito, in aurem intro tepidum instillato; cito te intelleges plus audire. Depetigini spurcae brassicam opponito, sanam faciet et ulcus non faciet.