11 Caes. civ. 2, 11
1Quo malo perterriti subito oppidani saxa, quam maxima possunt, vectibus promovent, praecipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum firmitas materiae sustinet, et quidquid incidit, fastigio musculi elabitur. 2Id ubi vident, mutant consilium; cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt. Involutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur. 3Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt. Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turribus submoventur; non datur libera muri defendendi facultas. 4Compluribus iam lapidibus ex illa quae suberat turri subductis repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat, cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt, ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.