84 Caes. Gall. 7, 84
1Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert. 2Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. 3Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. 4Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena vident salute constare: 5omnia enim plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant.