27 Caes. Gall. 1, 27
1Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt. 2Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt. 3Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit. 4Dum ea conquiruntur et conferuntur, nocte intermissa circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.