3 Apul. met. 9, 3
Iamque clara die, mollitie cubiculi refota lassitudine, vegetus exsurgo atque illos, qui meae tutelae pervigiles excubias agitaverant, ausculto de meis sic altercare fortunis: „Adhuccine miserum istum asinum iugi furore iactari credimus? Immo vero iam virus increscente saevitia prorsus extinctum.“ Sic opinionis variae terminum ad explorationem conferunt ac de rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium otiose consistere: iamque ultro foribus patefactis plenius an iam sim mansuefactus periclitantur. Sed unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum explorandae sanitatis meae tale commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam pelvem offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis allibescerem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum: contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare: hoc enim libris etiam pristinis proditum observari solere.